Latin
DE COCOLATIS
Tommaso Strozzi, Poemata varia 86
Unproofread scanNot analysed yet
Extrahat, atque assueta neget sibi prandia, sensim Contrahet exucto marcentem corpore tabem: Quan(g) Sal aliud marinum, aliud fossile, aliud metallicum, aliud dulce, &Indicum. Brasavolus I. de exam. salium. (b) Cocolates ad modum potus sumptus, in tantùm non est sufficiens materia pro partium plenà nutritione; ut hoc potu, si quis sine alio cibo utatur, in tabem citò devenias. Ludov. Ramirez, relatus ab Hurtad, append. c. 4. dibzy G Google Quando in septenas, haustus, vix fulciat horas, Vrceus, invalidas jejuno in corpore vires: Haud equidem lapsos pleno quòd nutriat artus Fomite; sed multo quod pinguis ab unguine, magnam Spirituum vim progignat, queis vividus ardor Emicat, &lentos impellit robore nervos (a) Hi porrò Medicis Cacai pocula libis (b) (Antidota antiquo dicunt quae nomine Graji) Adnumerant, quae nulla usu jejunia solvunt; Ni fraus, intersit, magnique &ponderis offam Absumat non ulla ferens jejunia lurco. Nam licet ingestis, alimenta adjungere vitae, Antidotis ultrò detur; non his tamen usus