Latin
ix
Tommaso Strozzi, Poemata varia ix
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim suo veluti oestro vivax Juvenum ingenium, vel in illecebras, nugasque, vel in levissima studia, voluptatis lenocinio, abripit; Quin &egregiam quoque indolem transversam agit, &ingenitae virtutis igniculos vel fervidi sanguinis aspergine, vel afflato alieni oris contagio extinguit. Quidquod &vitia non rarò aestuans illa aetas despumat, quae foecundiori naturae fundo ubebyGoogle uberiùs profluunt; tum maximè cum plures adsunt, qui ea aetatis patrocinio tuentur, &positum à natura sceleribus aggerem auferunt: Verecundiam. At Te Juvenem nemo, nisi qui è genarum flore aetatis tuae ver aestimet, facilè sibi persuadeat.