Latin
viii
Tommaso Strozzi, Poemata varia viii
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quantus in genis pudor! quanta exporrectà in fronte Serenitas! quanta in supercilio lenitas! quanta in oculis modestia! quanta in toto vultu liberalitas! Ut planè videaris Mediceum Sydus totum, haubausisse Jovem. Quae quidem corporis, animique decora, &si ipsorum censu mira sint; vel ipsam sanè admirationem vincunt, quòd in Te nec Fortunae, nec Adolescentiae confinio laeduntur. Et verò quam facilè Naturae muneribus abutitur adolescentia!