Latin
vii
Tommaso Strozzi, Poemata varia vii
Unproofread scanNot analysed yet
Et verò utriusque non conatum modò, sed votum, opus implevit Fortunae indulgentiam occupavit Natura: haec te prior Principem finxit; adeò ut peccasse illam censeremus; nisi Principis in Te insignia contulisset. Eum scilicet corporis habitum, eam Te praeferre mentis indolem voluit, ut omnium animos facile in servitium asseras nativoque imperii jure, omnibus imperes. Nam quis adeò truncus, ac stipes sit, quem vel primo aspectu ad Tui obsequium non cogat elegans iste oris cum majestate lepos, cum lepore majestas, ac numeris omnibus absoluta totius corporis forma? Quid excelsa animi indoles, ac blandè vivax ingenium? Hominum animos; aureos alios, ad imperium; alios argenteos, ad obsequium; ferreos alios, ad serLemerem meae servitium à Natura factos non inscitè finxit Plato. Tibi planè ex aureà, eaque splendidiore venà animum contigisse, mentis index vultus prodit: hìc enim velut è throno eminet suo. Quò se Tibi vel ad obsequium, vel ad servitium facilè subdant, qui Te sibi Naturae vel munere, vel suffragio praeesse intelligunt. Quae omnia, &si planè abessent, satis Tibi ad formam satis ad animorum auctoramentum, Virtutis decor.