Latin
xiii
Tommaso Strozzi, Poemata varia xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Principem exuere videris; sed tùm maxime Principem induis; Nam, quod de Gallico Hercule dictum, aureas ex ore catenas evolvis, quibus non aures modò, sed hominum animos nectis: Amoris scilicet vinculo, quo ut nihil leniùs, nihil etiam robustiùs alligat. Illud verò praeclarissimum, quòd non homines modo, sed Superos Tibi in primis religione, ac pietate devincis, eòque excellis maxime, quòd Te Deo unicè subiicis. Id planè Mediceum Te sydus probat; nam Cęlo mente, animoque inhaeres, ac Pietatis officia aequabili semper cursu sedulus exples.