Latin
xiv
Tommaso Strozzi, Poemata varia xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Debes hoc Numini, qui luce Te afflat suà: debes Parenti Optimo, quem ut Jovem tuum splendidus assecla non sequeris modo, sed aemularis. Complexus ille animo est virtutes omnes, vel quae hominem decent, vel quae Principem ornant; atque ad earum normam, &sibi, &Populis imperat. At omnibus excellit Pietas: haec illi è vultu: haec è moribus, atque assiduo Superum cultu emicat, ut spirans in eo Numinis simulacrum agnoscas, quo vel ipsam dedicari aulam credas; abiectaque veteri paroemia certiùs asseras: Hetruscam subeat Aulam qui vult esse Pius. Illum Tu assiduè intueris, Gasto &non ad monita quidem; namque ea praevenis: non ad nutus; namque hos etiam anticipas; sed ad Sanctos, castosque mores Te ipsum fingis, ut quemadmodum cum Fortunaita &inter se certare Natura, ac Virtus videantur: Utra in Te Patrem magis exprimat; sed planè conseruere manus, nam quod altera adumbravit, perficit altera. Adeò ut qui laudes tuas paucis complecti voluerit, hac una omnes efferat: si Te absolutum Patris exemplum dixerit.