Latin
xix
Tommaso Strozzi, Poemata varia xix
Unproofread scanNot analysed yet
Extulit se quidem Illa, quùm nuper Hetruscam aulam Britannici Regis Legatus à Te exceptus subiit. Licet enim omnia ad majestatem splendidè composita suspexerit, nihil adeo anglicum supercilium defixit, ac Tui conspectus. Ut enim in unionibus miraculo est, in arctum contracta, naturae Majestas; ita veluti contracta sapientiae Majestas, &maximum exiguà in aetate virtutum decus admirationem extorsit. Audiit Ille abs te Anglicos hujus aevi Auctores non recenseri dumtaxat, sed censeri; eorumque characterem, stylum, sententiam, philosophica praesertim inventa ad exactae mentis trutinam expendi. Quod impensè miratus, non illepidè dixit: optandum planè, ut delicatulus Princeps eò ad conficiendos cibos valeret stomacho, quo ad concoquendas literas pollet ingenio; mirum scilicet videri sibi, Te quùm tam multa, eaque ardua congeras, omnia ad nutritium doctrinae succum tam probè digerere.