Latin
xx
Tommaso Strozzi, Poemata varia xx
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sanè, cum sine valetudinis tuae dispendio fieri nequeat; tam enixè rogandus oppidò es, ut tibi à literis temperes, quàm acriter caeteros adolescentes ad literarum studia exstimulamus. Quò fit, ut ipsum, quod unum splendidè praefers, vitium, etiam cum arguimus, laudare cogamur: SaSapientiae scilicet intemperantiam; quà tamen factum, ut Serenissimus Parens tuus Pisanam Academiam, sub patrocinii tui umbrà locarit; quùm enim in dies scientiae luce adolescas; è tanti syderis aspectu ampliora Sapientiae incrementa magno illi Athenęo afflari in posterum posse, meritò credidit.