Latin
xxi
Tommaso Strozzi, Poemata varia xxi
Unproofread scanNot analysed yet
Porro ex his omnibus augurari haud ex vano licet, quantum Te maturiori in aetate Orbis suspiciet, quem tantum in adolescentia miratur. Jam exteras Gentes tui nominis famà solicitas, &quando Mediceae sydera peregrinari Suo e Iove norunt, sperant aliquando fore, ut oculos vultu expleant tuo; nec postmodum famae de Te, sed sibi credant; Imo, &famam arguant, quòd licet magna, vero tamen minora vulgarit. Fallor, an spessuas demum impleri, sibi gratulatur Italia?