Latin
xxiv
Tommaso Strozzi, Poemata varia xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Si respexeris, amaranthos credam. Patere igitur ut tuo sub nomine in lucem prodeant; Jam Oedipo non erit opus, ut omnes intelligant, quibus in terris, inscripti nomina Regum, nascantur flores, Suum, &ipsos habere genium libros novi; ne huic desit, geniali illum sub sydere statuo. Quin, &observantię pignus meę literario hoc munusculo Tibi defero: tenue illud quidem, at tenuis etiam auctor; illum tamen benigno sępe aspectu, atque affatu dignatus es; quid ni eandem opusculo suo gratia impertias?