Latin
xxv
Tommaso Strozzi, Poemata varia xxv
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Magni Principis fastigium est; ut nihil illi magnum inferre ad obsequium possis; At hęc etiam humanitas, qua Deo accedit, ut magnum ducat, quod paupere dat manu dives voluntas. Exiguas olim ille aquę guttulas magno Regi cavà obtulit manu: at Regiam plane gratiam retulit; tenuem Ego hunc Hippocrenis laticem defero: abunde est mihi, si non ex censu, sed ex animo ęstimes; idque unum, Mediceum mihi sydus indulgeat, ut respiciat. Hoc rogat. Serenit. Vestre Humillimus, atque omni obsequio addictissimus Servus Thomas Stroza.