Latin
1
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 1
Unproofread scanNot analysed yet
LIN MATHEMATICIS ORATIO. In quà simul Astrologia defenditur, &ab Objectionibus dissentientium vindicatur: Cum Praeloquio JOACH: CURTII HAMBURG. PHIL. ET MEDIC. D. HAMBURGI, Ex Bibliopolio FROBENIAN Teo. CHRISTE Cl. 19. CLII. N. I. Praeloquium ad Benevolum Lectorem. Stronomiae studium nobile prorsus &egregium veteres judicarunt, imò planè regium: quippe quod facili nos compendio, quantum naturale lumen suppeditat, in aeterni& Omnipotentis Dei cognitionem ducit &provebit: quemadmodum Coryphaeus Apostolorum D. Paulus hujus rei locupletißimus est testis. Astrologiae verò cultura, quae considerat &contemplatur effectus à motu, lumine, &influentiis Astrorum dependentes, multis ferè semper calumniis fuit obnoxia; non suo quidem merito, sed hominum nobilißimâ hâc parte Physices abutentium vitiis &ignorantiâ.