Latin
2
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 2
Unproofread scanNot analysed yet
Complures enim stellas sanctè augusteque venerati sunt, &contra vaticinia Prophetarum manifestißima felicitatem suis Regibus promiserunt: quos inter Chaldaici Siderum contemplatores duxêre familiam. Sed horum opinio cum sit falsißima, inque prodigiosae admodum scopulos absurditatis impingat: iam pridem quoque è pomarijs Ecclesiae relegata vanitate extabuit. Nec est obscurum, quàm graviter &severè insignis ille Prophetarum ocellus Esaias in homines hosce nimium superstitiosos sit invectus. Similiter turpißimum hunc abusum taxavit Princeps &Antesignanus Prophetarum Moises: luculenter eundem ab usu vero sequestrans &sejungens. è diverso multi reperti sunt, &adhuc reperiuntur non pauci: qui non leviter in defectu peccant &hallucinantur, hujusque Artis amatores pariter &cultores levitatis reos agunt &impietatis: argumentis moti vel non dextrè intellectis, vel etiam minimè hanc artem ferientibus Proinde tutius est mediam secare viam: quam monstravit in praesenti ratione Phoenix Astronomorum TICHOBRAHENS ex omnibus, quos Sol unquam inde à mundi exordio conspexit, usque ad suam aetatem nobilißimus. Ab omni enim incertitudine &falsitate vindicatum est, hujus ab universitatis Parente Deo usibus generis humani &commoditatibus Sidera destinata esse &consecrata: non quidem quasi principatum quendam in homines, vel dominium sibi vendicare debeant vel poßint, ut versus ille notißimus innuit: Astra regunt homines, sed regit Astra Deus. Quid enim? an non hac ratione nobilitas Animae vel infra stellarum sortem &conditionem deprimenda periclitaretur? an non etiam rebus in physivis &moralibus soluta voluntas exspiraret &arbitrium liberrimum? Quapropter hujus versus sententia, nisi limitetur acutè satis &argutè, virtutibus Astrorum nimium tribuit &aßignat.