Latin
IONIS BR
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 12
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, in,& plurima alia, maxima hominum pars, quae hujus arqui tis ignara est, non considerat: Et in hoc pulcerrimo opificio medius constitutus, tanquam caecus oberrat, non intelit ita dicam, qua circumdatur, structuram ligens domus ill &ornamenta; sed ceterorum animalium more in terram Inisi terrenum &caducum, voluptates, divitias, hocetera hujus mundi ludicra spectacula, quae nores, lux mors abolet, sectatur: Siquidem Deus illi prae ris animantibus –Os sublime dedit, coelosque tueri Jußit, &erectos ad sidera tollere vultus. Astronoite autem Astronomiae quid opus est multa comtil miae Utilirare, cùm sine Annorum, Mensium &Dierum inter s vallis, ac certa designatione, quae ab Astronomia procedit, nulla Politia, nulla respublica consistere possit? Vt de plurialijs evidentibus utilitatibus, quas Astronomiae cognitio in communi vita affert, nil dicam: Imò etiamsi haec ars aliàs sus nihil commoditatis haberet: Tamen ipsa per se talis est, ut meritò à liberalibus ingenijs ejus cognitio experi debeat. Nam ingenium hominis incredibili &jucunda delectatione afficit &acuit: cogitationesque, in quibus vita illius confistit, à terrenis his, ridiculis, &caducis rebus, ad coelestes, serias &fixas contemplationes avocat, hominemque ipsum vera voluptate, simili quodammodo coelestium incolarum, ultra mortalem sortem evehens, afficit &recreat. Unde haec à Ptolemaeo prolata, non solùm ab ipso, sed à quovis divinae il ius Astronomiae gnaro jure meritoque jactari unt: Quamvis mortalis vescor mortalibus auris Et quoque mortali conditione premor: Cùm tamen aethereos sublimi mente meatus Scrutor, &aßiduis Astra rotata viis: Haud ego mortalis, neque mens in corpore sordet Mortali; aut terrae pes mihi tangit humum, Sed sublime Polo caput ultra nubila tollens, Cum Jove coelesti perfruor Ambrosiâ. Quorsum verò sapiens ille, &providus rerum universitatis