Latin
IONIS BR
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 13
Unproofread scanNot analysed yet
auctor, tàm admirandas &perpetuas motuum coelestium leanta diversitate, &tàm continua harmonia effinxisset, si eas ab hominibus, quorum causa omnia visibilia condidit, ignorari voluisset? Imò potiùs haec indefesso labore indagari voluit, ut ipsius Majestas &Sapientia, hinc à mortalibus perspici, &celebrari posset. Quapropter, post Dei veram &legitimam cognitionem, nobis in verbo divinitus dato revelatam, nihil hominis naturae magis proprium, &fini, propter em homo in terra, mundi centro, conditus &collocatus est, magis consentaneum esse judico; quam ut inde, tanquam è loco medio, ea, quae in tota mundi fabrica, imprimis verò in coelesti illa, &fulgentissima tot perpetuarum stellarum Regia, elucent, prospectans, jucunda hac, &ingeniosa contemplatione aetatem suam suaviter transigat, Deumque opificem in his suis sapientissimis &varijs operibus agnoscens, merita cum veneratione &laude celebret. Quamvis enim in hac inferiori natura, mirabilia extent divinae ejus Sapientiae testimonia: tamen nusquam magis elucet ejus Sapientia &Majestas, quàm in aeterno illo immenso coeli stellarumque omnium Theatro. Unde non immeritò dixit Eobanus qui negat esse Deum, caelos &sidera spectet: Sidera qui spectat, jurat is esse Deum.