Latin
3
Tycho Brahe, De disciplinis mathematicis oratio 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergò est? Stellae blandè famulantur hominibus. Innumerabilis videlicet ille stellarum chorus &Exercitus, veluti Ducis &Praefecti, certas in classes &ordines distributi nobis vigilant, inque suo ministerio suaviter abblandiuntur: Formosißimâ suâ specie, prosperoque &salutari fulgore renidentes &rutilantes, instar gemmarum lucidissimarum; neque id sine singulari Harmonia &concentu, quo ea, quae supernè sunt &infra orbem Lunae vigent, sibi invicem connexa sunt &copulata. Haec enim Emphasis delitescit in Hebraeo vocabulo P Chalak: cujus significatio, vis &potestas diversis è locis petita sensum hunc nobis suggeßit, eumque suo calculo comprobant sacrae Linguae peritißimi. Quod ipsum notare si vellent &animadvertere, qui minus honorificè de sobriâ hâc judicandi arte sentiunt, quatenus intra terminos physicos coërcetur: &benevolos objurgatores placare, &invi. dos vituperatores confutare possemus: (Verba sunt Ciceronis in Lib. 1. de naturâ Deorum) ut alteros reprehendisse paeniteret, alteri didicisse se gauderent. Omne enim judicium ad Physicam debet revocari, velut ad normam &Cynosuram, quae notiones animi ritè hic dirigere poßit &informare: cujus limites transilire si volunt Natura consulti &ventilatores, turpiter sese dant: &saltum faciunt miserabilem simul &impium, suo vitiorum coeno egregiam hanc Physices partem lutulentam reddentes &conspurcantes. Sed haec praefationis loco sufficiant: nunc illud animus &votum nostrum spectat, Lectores optimi &benevoli Fautores; ut summum Artificem è fundamentis artem suam defendentem &propugnantem legatis vel audiatis. Sic enim ab illis, quae vera sunt &experientiae consentanea, vestram non cohibebitis assensionem. 1. Thessalon. 5. Omnia probate, &quod bonum est, tenete. HEIORATIO. CHON