Latin
LAE IN COELO, QVO AD FIXAS
Tycho Brahe, De nova stella 25
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si harum duarum fixarum loca, secundum longitudinem &latitudinem nota, praesupponamus, non latebit scientiae triangulorum sphaericorum gnaro, noui sideris ab aequinoctio verno in longitudinem, &ab Eccliptica in latitudinem remotio. Sint enim euidentioris demonstrationis gratia, in sequenti figuratione, duae stellae fixae sideris Caßiopeiae A &B: quarum A sit illa in Cathedrae parte superiore, quam alij in ascensu medio collocant: B. verò illam, quae in flexura est, iuxta ilia, representet: C. autem locus nouae stellae, &A C, arcus distantiae eius à supremaCathedrae? CB, arcus inter hanc &flexuram interceptus: &AB, arcus intercapedinis vtriusque fixae. Sit insuper G polus Zodiaci Boreus, à quo duo quadrantes descendant in Eclipticam, per praenominatas fixas in A &B positas. Per A quidem G, D: per B verò G F erit itaque D F arcus Ecclipticae dirimens vtriusque fixae longitudinem, &AD, atque BF, arcus latitudinum earundem fixarum. Pari ratione à polo Zodiaci, per locum nouae stellae in C positae, ducatur quadrans in Eclipticam, quae hîc G. E. erit. Itaque E. locus longitudinis nouae stellae, &D. E. arcus differentiae longitudinis huius à priori fixa in A posita.