Latin
LAE IN COELO, QVO AD FIXAS
Tycho Brahe, De nova stella 26
Unproofread scanNot analysed yet
CE verò arcus latitudinis, seu remotionis ipsius ab Ecliptica. Praesupponantur autem loca longitudinis &latitudinis. Fixarum qualia Copernici abacus, adiecta aequinoctij preceßione, indicat, vt sit longitudo prioris stellae A in 29. G. O. M. ab aequinoctio verno, idque in puncto D, cum latitudine boreali 51. G. 40. M. quam representat (vt dixi arcus A D. Longitudo autem posterioris in B positae, sit in 7. G. 50. M. S. Idque in puncto F, cum latitudine boreali 49. G. O. M. quam designat arcus B. F. Hinc lubet indagare arcum DE. quantum videlicet E longi. D EF tudo nouae stellae excedat longitudinem fixae in A. positae, quae est in D. Vt E locus longitudinis nouae stellae, in Eccliptica cognoscatur. Libet etiam hinc arcus CE, quantitatem indagare, vt innotescat etiam huius nouae stellae ab Ecliptica remotio, quam latitudinem vocant. Verùm vt in horum noticiam per triangulorum Sphaericorum scientiam, debito proceßu peruenire liceat, considero omnium primò Triangulum AGB, cuius bina latera in G polo iuncta, nota sunt, per complementa latitudinum fixarum GA, scilicet 38. G.