Latin
LAE IN COELO, QVO AD FIXAS
Tycho Brahe, De nova stella 28
Unproofread scanNot analysed yet
Euadit igitur Angulus CAB, per dictas propositiones, partium 49. Minu. 52. Hunc angulum ab angulo BA G prius inuento, aufero, tanquam partem de suo toto, &relinquitur quantitas anguli CAG, partium 61, Minu. 44. Nunc progredior ad Triangulum CA G, cuius Angulus, qui ad A, iam innotuit: duo verò latera dictum angulum comprehendentia GA &AC, ex superioribus nota sunt. Quapropter beneficio 28 propositionis libri quarti Regiomontani de Triangulis, reliquum latus G C innotescet, partium videlicet 38 Minut: 4. Erat autem arcus G C, complementum latitudinis nouae stellae. Vnde sublato eo, à Quadrante, vera stellae latitudo, partium Minut: 56 euadit: quantitas videlicet arcus CE. Pro longitudine verò huius stellae indaganda, anguli DGE, quantitatem per omnia latera Trianguli GAC. iam cognita, dimetior, iuxta operationem