Latin
LAE IN COELO, QVO AD FIXAS
Tycho Brahe, De nova stella 27
Unproofread scanNot analysed yet
20. M. GB verò 41. G. O. M. Est etiam angulus, quem dicta latera comprehendunt notus. Illum enim metitur arcus DF, differentia videlicet longitudinis vtriusque fixae, quae est &Gra. 30. M. Vnde per vigesimam octauam propositionem libri quarti, Iohannis Regiomontani, de triangulis sphaericis, arcus AB innotescit, quem inuenimus 6. partium cum à, qualem etiam per instrumentum, capiendo vtriusque fixae distantiam, obseruaui. Habet itaque nunc dictum Triangulum A GB omnia latera nota: vnde per vltimam propositionem libri quarti Regiomontani de Triangulis, vel tertiam libri quinti eiusdem, Copernici verò de ijsdem decimam tertiam, Angulus BAG manifestabitur. Inueni autem hunc angulum, absoluta operatione numerorum, iuxta dictas propositiones, partium ni. Minutorum 46. Nunc etiam pari ratione angulum Trianguli CAB, qui est ad A, dimetior: nam &omnia huius latera nota sunt ex antecedentibus, CA part: 5 Minoturum 21: CB, 5 Part. 1 Min. AB 6. Par. 15 Min.