Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 38
Unproofread scanNot analysed yet
Ille enim se Cometam supra Lunam in sphaera Veneris obseruaße existimat: quod an fieri poßit, nobis nondum constat: Sed Deodante aliquando, si nostra aetate aliquis extiterit Cometa, eius rei certitudinem inquiremus. Hoc etsi verum eße ponamus (quod vnâ cum omnibus Philosophis vix admitto) tamen non sequitur hanc stellam Cometarum eße speciem: tum propter ipsam formam, quam habet cum veris stellis communem, &ab omnium hactenus visorum Cometarum figura dißimilem: tùm quòd nullo motu proprio, tantò tempore, vel in latitudinem, vel in longitudinem proceßit, vt in Cometis fieri animaduersum est. Licet enim hi aliquando in vno loco per aliquot dies quiescere videantur: tamen non ita diu, nec ita exactè, diligenter per instrumenta exquisita obseruatione facta, eundem seruant positum. Concludo igitur hanc stellam, non eße vllam Cometarum speciem, vel aliquod igneum metheoron, siue infra Lunam, siue suprà generentur: sed lucentem in ipso firmamento eße stellam, nulla aetate à mundi exordio ante nostra tempora prius conspectam. Atque haec de stellae eius situ, tùm quo ad zodiacum, tùm quo ad mundi diametrum, &coeli orbes, sufficienter dicta demonstrataque existimo: nunc ad reliqua progrediar. OO, DE EIVSDEM MAGNITVDINE, LVMIne, et colore. Agnitudo stellarum duobus modis ab artificibus consideratur: vno, quò ad visibilem &apparentem diametrum: altero, quò ad veam, quam in ipso coelo habent quantitatem.