Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 39
Unproofread scanNot analysed yet
Licet enim stellae nobis admodum conspiciantur exiguae, &non aliter quàm paruae faces in coelo lucentes appareant: tamen per ingeniosas Mathematicorum obseruationes compertum est, eas non solum toti terrestri globo aequales eße, sed longè illum sua magnitudine excedere: adeò vt vix aliqua tam exigua in firmamento conspiciatur stella, quin decies octies, ad minimum, terrenam molem exuperet: vt taceam aliquas primum honorem obtinentes, centies quinquies terram magnitudine excedere Id licet multis incredibile videatur: tamen immensam earum à nobis distantiam consideranti nullum mouebit dubium. Quapropter etsi haec noua stella, exigua quo ad visum appareat: tamen reuerà ingentem habet magnitudinem. Non tamen semper eiusdem apparuit quantitatis. Nam ab initio, mense Nouembri, quo primum conspici caepit, non solùm omnes stellas fixas, sed ipsos etiam Planetas, et quidem Iouem tum terrae proximum, Venerisque illustre sidus visibili quantitate exsuperauit. postea paulatim imminuj coepit, adeo vt mense Decembri, Ioui fere aequaretur. in Ianuario, illo paulo minor, et fixis primi honoris maior, quibus in Februario et Martio aequalis apparuit, conspiceretur.