Latin
4
Tycho Brahe, De nova stella 4
Unproofread scanNot analysed yet
Signum certè, docti, &verè excelsi Animi. Veruntamen, non ita semper, nobismet, de nobis ipsis, credere debemus: vt, rectis Amicorum iudicijs fidem derogare videamur. Atqui, ne me, Amore tui obcoecatum, minus rectè iudicare existimes: quaeso, tot excellentium doctrina virorum sententiam specta, quorum &iudicium audiuisti saepius, &precibus es ad editionem sollicitatus. Quin, nec tibi soli conscripta eße illa concedes; si, &finem laborum tuorum, &ius, quod sibi Respub. literaria, in tuos, eruditorumque omnium sudores, sibi vendicat, consideraueris. Quas tu, è Naturae fontibus, in te, deriuasti fontes quasi secundarios, eorum, te riuulos, in alios deducere, aequum est, saluis Dominij Legibus. Opulenta mater, Natura est, larga, filios genuinos, haereditate donans: inexhausti Abyßus, è quibus, quò plus hauseris, &in alios congeneres deriuaueris, hoc te foecundiore Radio Tingent. Quad verò extemporaneas recensque natas delineationes eße dicis; noui id quidem, &certò noij: vtpote, qui sedulam tuam, in alijs quoque Naturae Mysterijs euoluendis, tum praecipuè, in Spagyrica Cabala, diligentiam, vnus è paucis cognoscam. Nihilominus, si, quae extem poranea, maturus effundit Animius, non poßunt non eße matura. Neque enim prolixius digesta, felicius quoque semper proueniunt. Diuersa Prodeuntium sors: aliae, Temporum tardis Reuolutionibus maturantur: alia, eorundem quasi Legibus exemta, impetus habent &Resolutiones momentaneis: quae, si fermentantur diutius, nouis saepe ac peregrinis implicata Ascendentibus, in Transplantationem minus felicem, degenerant. Quae cum ita sint, vir nobilißime, non desinam, quod verbis antea coram, idipsum, nunc quoque, absens, à te, scripto efflagitare. Patere itaque mi Tycho, patere: &,quae ego sanctè volo, ea, ne tu nolis velle, etiam atque etiam rogo. Verùm, quod si, totum opusculum, quod in iustam excreuit magnitudinem, edi, certas ob causas, non permittis: saltem hoc contendam, vt, quas Diario addidisti de noua hac &admirabili ad Caßiopeiam STELLA (quae mine, tot tantosque fatigat &Genios &Ingenia) doctißimas &verè Mathematicas considerationes, in lucem prodire sinas. Eas enim praecipuè votis à te expectant omnes: &vt expectent, solida rerum Mathematicarum Scientia, qua te excellere inter paucos Artifices sciunt, adducit.