Latin
5
Tycho Brahe, De nova stella 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam, vt insolita &admirabilis planè, lubaris istius generatio est; nec vulgarium Philosophorum Decretis consona: ita quoque, non Vulgarem sui Obseruatorem Dimensoremque postulat. Eius quidem argumenti, aliorum quorundam Schedulas aliundae nobis allatas, videre contigit (quas ad te mitto sed quae Obseruationum Methodo, quo Demonstrationum robore, rem tantam aggreßi, illi viderint. Ne igitur, hac in parte, cupidae hominum expectationi desis, amicè oro. Ex noua hac face, Ingemij tui accensam facem, errantibus alijs praelucere sinito, &Demonstrationum Luce, Opinantibus Animis, Sacer illabere. Porrò, huic, de noua hac stella Tractatui, Epistolam tuam in Diarium (si hoc, vt dixi, totum, edi non permiseris) adiungi velim: in qua, doctißimè, totius Diarij artificium Methodumque illam singularem, explicas. Etenim, hoc mihi persuadeo, ex sola illa Praefatione, plus commodi Astronomiae studiosis acceßurum, quàm ex prolixis multorum Commentarijs. Quoniam, praeter ea, quae nunc dixi, attingis quoque ibi, praecipua in Astrologicis Capita. Qualia sunt, quae de Octogonica coelestium Domorum partitione, à reliquis, etiam coeli, &circulorum diuisione, diuersa, adfers: de horis Zodiaci inaequalibus: de Lunae Mansionibus (in quibus duobus, bona pars Aegiptiacae Scientiae pendet) de secreto illo Directionum Horoscopi lunarium configurationum modo. Quae quidem Directionum leges, Astrorum, in omnibus Elementis, silentes Periodos, fructuumque Resolutiones, germinationes, Exaltationes, Anticipationes, Retardationes, &reliquas Temporum Transplantationes metiuntur. Hae, si rectius Metheorologis cognitae eßent, equidem, certiores haberemus Astrorum effectus: nec instabilitatem Materiae (quae tamen, suo illecta sydere, pulchrè illi, statim harmonica est, &sponte sequax) immeritò toties incusaremus: neque tam crebro, Artificum delinquentium errata, Artis pulchritudinem deformarent, Harum &similium rerum, cum abs te, in Prefatione illa, fundamenta, sparsim inserantur: vellem, tanta vtilitate, Astrologiae Candidatos non priuari. Quibus, &hoc, beneficij loco, à te donari vellem, vt illam, Eclipseos lunaris anni huius labentis, pragmatiam, quam, &ex Alphonsino, &Coperniano calculo, tum propria motuum Obseruatione, ita exstruxisti, vt Paradigmatis absoluti loco eße poßit, vnà cum tua in Vraniam Elegia, praecedentibus omnibus quasi coronidem Musicam impositura, superiorum quoque comitem eße patereris. Habes nunc, mi Tycho, quodnam petitionis meae caput sit: quid,