Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 41
Unproofread scanNot analysed yet
Planetae enim non scintillant, sed solum stellae fixae, &inter eas aliquae magis, aliquae verò minus: siue quòd earum maxima à nobis remotio hoc efficiat per aërem intermedium, vt quidam opinantur, quod tamen non credo: aliàs enim Saturnus Apogeus, cùm proximus est stellis fixis, etiam scintillaret: siue quòd fixa sidera super propria centra perpetuò circumgirantur, &inde pro aëris qualitate scintillationem aspectui immittant, vt potius cum Platonicis, statuo. Quantum verò ad colorem huius stellae attinet, non semper eundem retinuit, sed ab initio albicans videbatur, &propius Iouiali splendori acceßit: progreßu autem temporis, lumine coarctato &inspißato, in rutilantem &Martium fulgorem degenerauit: qualis est Aldeborae, aut illius, quae in dextro humero Orionis rubescit. Non tamen vsque adeo rutilans fuit, quemadmodum haec in humero, sed propius ad colorem Aldeborae acceßit. Nunc autem relicto isto Martio rubore, in liuidam transiit albedinem, ita vt hoc mense Maio, quiddam Saturnium &Veneri simile prae se ferat. Quod autem haec stella tam magnitudinem quàm colorem, vt diximus, sensibiliter mutauerit, id non sufficienter probat, eam in Elementari regione, infra orbem Lunae collocari, &peculiarem eße quandam Cometarum speciem, vel aliam quamuis igneam exhalationem. Si enim poßibile fuit, nouum aliquod corpus in ipso aethere generari, quod de hac stella supra infallibili. bus demonstrationibus, contra omnium Philosophorum sententias &decreta, probauimus: longè minus impossibile &absurdum censebitur, hanc ipsam nouam stellam, aliquam alterationem magnitudinis &coloris admittere.