Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 40
Unproofread scanNot analysed yet
Demum etiam plus imminuta est, adeo vt hoc tempore in initio nimirum Maij, stellas secundi honoris non excedat. Quemadmodum verò quo ad visibilem diametrum hac ratione imminuta est, sic etiam quo ad veram, variatam eße consentaneum est. Ab initio autem quando longè excedebat stellas primae magnitudinis, incredibili quantitate totam Terrae molem superabat. Nam si stellae fixae primae magnitudinis, Terram (iuxta Mathematicos) centies quinquies exuperant, &haec noua tantundem à Terra, quantum illae (vt supra demonstrauimus) remouetur, maioremque longè obtinuit visibilem diametrum, neceßariò etiam longè plus centenis vicibus molem, quàm Terra &Maria efficiunt, ab initio exceßit. Sed progreßu temporis imminuta, iam non maior eße poterit ipsa Terra, quàm sunt stellae secundi honoris. Lumen verò stellae, conspicitur eße prae coeteris fulgidum &radians: adeò vt ab aliquibus in initio etiam interdiu iuxta meridiei tempus, coelo nulla aëris densitate offuscato, nonnunquam cerneretur. Scintillat etiam, vt reliquae stellae fixae, &plurimum. Vnde etiam patet eam non eße inter orbes planetarum, sed in sphaera octaua vnà cum reliquis fixis (prout suprà quoque aßeruimus) collocari.