Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum verò ad ipsius stellae naturam attinet, quoniam ab initio, Iouis amicum lumen aemulabatur, idcirco in initio etiam suorum effectum, laeta &prospera omnia spondere videtur, rerumque è terra crescentium &vsibus humanis aptarum, vberem promittit copiam: tum etiam animantium salubritatem, &aëris laetam amaenitatem, pacemque &concordiam. At quoniam, in medio, in rutilantem Martis feruorem degenerauit, post haec laeta &auspicata initia, subsecuturas ingentes clades &calamitates, quales Martis virulentum sidus, mundo peculiariter influit, vt sunt bella, seditiones, captiuitates &mortes principum, regnorum &vrbium depopulationes, tyrannides, violentiae, iniuriae, incendia, homicidia, rapinae, latrocinia, &his affines calamitates. In aëre verò siccitates, flagrantes aestus metheora ignita, atque hinc morbi pestiferi, &anhelanti veneno serpentes, atque his similia. In fine verò, ex Saturnia natura, &lucida albedine, portendit angustias, maerores, mortes, carceres, omniaque inauspicata &funesta. Quia verò, momentum, quo haec stella primùm apparuit, sciri non potest, nec ex siderum positu, qui tunc erat, more Astrologorum, iudicium fieri: tentabimus proximum quiddam, ex positu siderum, qui tempore Nouilunij proximè antecedentis stellae apparitionem extitit: idque exemplo Hali commentatoris Ptolomes, qui idem in Cometa, cuius initium sciri non pontuit, factitauit. Sequitur igitur figura coeli &siderum qualis fuit in Nouilunio diei 5 Nouembris. Nam circa id tempus, vel illi nabibus obducti, Siderum aspectum prohibebant, apud me incertum est: non tamen vltra biduum vel triduum ad summum prius extitiße opinor. Dominatorem in hac coeli configuratione constituo Martem. Is enim in loco luminarium Carpentum, in angulo sequente Exaltationem, in Horoscopo insuper &coeli medio cardine Triplicitatem obtinet, &cum in receptione domicilij, per X quoque aspectum existens, non longè ab angulo occidentis, qui proximè luminarium coniunctionem sequitur, remouetur: &ipsa stella, cum initio Arietis, eius domicilio &Carpento, Meridianum coelique culmen attingit.