Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 48
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde tot concurrentibus causis, non dubium est, Martem in hac coeli figura praerogatiuas partes obtinere. Adde quòd omnes reliqui Planetae in ipsius domibus V videlicet &ro reperiantur, excepta sola Venere, quae in Libra, ipsi, quadrata radiatione aßociatur: ipse verò Capricornum propriam Exaltationem poßidet. Cum igitur Mars, admodum potens in Dominio Nouilunij hanc stellam praecedentis, &cum Arcturo stella, de propria natura, admodum impetuosa, in eodem circulo Positionis occidat, non longè à Lunae nodo, quem caudam Draconis vocant, remotus: plurimum ea significata intendit, quae supra, ipsam stellam, ex propria natura, quam Mauorti habet affinem, portendere diximus: vtpote tumultus, praelia; hostiles hominum insidias, imperiorum &ciuitatum deuastationes ac depopulationes, aërisque intemperiem siccam, &morbos venenatos ac pestiferos, coeteraque bis similia mala, quae Martis feruens stella mortalibus inferre solet.