Latin
NVVLPIN
Tycho Brahe, De nova stella 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
NVVLPIN. Regiones verò in quibus huius stellae effectus maximè saeuient, erunt eae, quae ad Boream versus polum arcticum remotae sunt. Illis enim haec stella per zenit capitis transit, cum in Meridiano supra polum existit, idque praecise in locis altitudini poli 62 Graduum subiectis, vt sunt, medium totius Moscouiae, Liuonia, Finlandia, Suecia, &meridionalis Noruegiae pars. Verisimile tamen est, effectus, etiam ad circumiacentes regiones se extensuros.