Latin
DESITVEIVS, QVO AD
Tycho Brahe, De nova stella 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò Martis dommantis locus, incidit in sextam domum, peculiariter videtur, noua &inusitata morborum genera, &per vniuersas regiones graßantes aegritudines, portendere. Quantum verò ad ipsius stellae positum attinet, consideratione dignum est: quòd haec, tempore huius Nouilunij, in ipsum ferè verticem incidit, vnde in medio coelj &decima domo constituta, peculiarem super imperia, regna, &principatus, horumque administratores, Reges, Duces &Principes, aliosque in sublimi Reipublicae administratione positos, habet significationem. Cum illis autem praecipuè consensum obtinet, quibus &signum in quo stella est, vel Aries cum, quo culminat, horoscopum mediumue coeli, aut loca lummarium cùm nascerentur, obtenebat.