Latin
QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS
Tycho Brahe, De nova stella 52
Unproofread scanNot analysed yet
QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS, vbicunque locorum, vniuersis &singulis, Dominis &amicis, perpetua laude dignißimis, Tycho Brahe, Danus, Salutem, Fauentem precatur Vraniam. Niuersum hoc &lissimum totius Machinae mundanae Theatrum, Viri inclyti, Coelos, Terram, Maria, &quae in his comprehenduntur, Solem, Lunam, Stellas, Animantia, Vegetabilia, &Mineralia, per Diuini numinis sapientiam, non in suimetipsius, sed hominis, quem suae imagini conformem reddidit, commodum necessitatemque creata &instituta esse, nemo sapiens ire potest inficias. Deus enim, cum sit incorporeus, immensus, aeternus, incomprehensibilis, vbique &nullibi, non indiget, corporea, finita, temporanea, comprehensibili, &locali, Mundi forma. Sed hominem, Mundo, quo ad haec, consimilem, in terra, centro totius Vniuersitatis, propterea statuit, vt inde, quasi ex specula, vniuersi orbis Natus ram &constitutionem contemplaretur: eaque ratione Dei inuisibilis &incorporei, per visibilia &creata corpora, Maiestatem, Sapientiamque in hac mortali vita, quodammodo agnosceret. Quapropter, post aeterni &imperscrutabilis Dei agnitionem, à semetipso, per Prophetas &Filium Redemptorem nobis reuelatam, spiritualisque Dei spiritualem cultum, nihil magis homini necessarium, &fini, propter quem constitutus est, magis conforme esse iudico, quàm perpetuo, in iucunda operum diuinorum, quae in Mundi fabrica vndique elucent, consideratione versari.