Latin
QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS
Tycho Brahe, De nova stella 53
Unproofread scanNot analysed yet
Licet autem, vbique, tam in Elementari &inferiori, quàm superiori &coelesti Mundo, illustria extent diuini operis monumenta (nullum enim animal tam vile, nulla herba tam exigua, nullum Metallum vel minerale tam abiectum, quin singulare &euidens, Dei Opificis, in illis singulis, conspiciatur artificium) tamen, nullibi magis diuinae sapientiae testimonia, quàm in superiori illa coelestis mundi fabrica conspici existimo. Inferiora enim haec &sublunaria, exceptis hominum Animabus, omnia, Dissolutioni &Alterationi obnoxia sunt: nec in illis, regularis &constans ordinis reperitur conformitas: Coelestia vero &supra lunaria corpora, non solum magnitudine, lumine, &forma, haec inferiora longem exuperant: sed etiam aeterno quodam &diuino quasi tenore, perpetuas exercent suorum orbium reuolutiones, nec à sibi praefinita via, vllam in partem, quicquam declinant, celeriusuem aut tardius quàm constitutum est, motus sui periodos vnquam absoluunt. Vnde, coelestium &supralunarium rerum cognitionem, longem digniorem, harum inferiorum &terrenarum contemplatione, iudico. Et nihil in hoc totius Mundi admirando opificio reperiri existimo, quod magis hominem, exutum terrenis &brutalibus curis, voluptate animi afficere, &in diuini numinis admirationem ac cultum adducere possit, quàm aethereae illius &coelestis Machinae harmoniam, sublimi cogitatione animo versare. Cum vero ita hominum peruersitate comparatum sit, vt quò excellentior Scientia aliqua existat, eo pauciores sui habeat cultores, eoque magis ab inscijs &indoctis contemnetur: &quo difficilior ac sublimior, eo plus, ab ipsis cultoribus deprauata in abusum redigetur.