Latin
QVE ASTROLOGIAE ALVMNIS
Tycho Brahe, De nova stella 55
Unproofread scanNot analysed yet
Genethliaca enim consideratio, quae ex positu syderum pendet, hominem cum primum vitales imbibit auras, excipiente, tota feren deprauata est, tota in abusum redacta, tota nulla experientia, vt par erat, sed futili authoritate (quae, vt in aliis humanis cognitionibus: ita in Mathematicis, omnium minime locum habet) à suis cultoribus exercetur. Metheorologica vero, quae coeli, in foecunda aëris regione, varios foetus considerat, non solùm non satis exculta est: sed insuper etiam, ita hodie passim prostituitur, vt imperitum quoque vulgus non lateat, quàm sint vani &futiles annuorum Prognosticorum Artifices. De harum vtriusque abusu &deprauatione, latius aliquando disseruimus, in libello quem inscripsimus