Latin
CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO
Tycho Brahe, De nova stella 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO. GIA. De posteriori vero, &Metheorologica, etsi nunc, perfectem omnia fundamenta, omnesque rationes non excutere: tamen exemplar aliis insequendum (amicorum sollicitationibus impulsus) prae oculis ponere constitui. Quali autem ordine, &quibus rationibus, hunc laborem absoluerim, nunc commemorabo, vt melius nostri instituti percipiatur ratio. Manifestum est, aëris qualitatem, post Luminarium configurationes euidentes, sensibiliter alterari. Quapropter ad singula momenta, Nouiluniorum, Pleniluniorum, &intermediarum Quadraturarum, coeli syderumque positus, ordinaui: &non solùm ad haec: sed etiam, ad medias Quadraturas (quae octaua coeli parte dissident) idem tentare ausus fui: idque non solum, propria &multiplici experientia, edoctus: sed, Veterum authoritate vna id comprobante, feci. Testatur enim Plinius, naturalis Historiae libro secundo, Veteres, considerasse quartam Lunam à Solis congressu, &iuxta illam iudicium tulisse. Ptolomaeus etiam asserit, ante tres ferè dies, &nonnunquam post tres exaequati itineris Lunaris ad Solem, omnium tempestatum significationes existere solere. Quae tempora, incidunt in configurationis Octogonicae loca.