Latin
CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLO
Tycho Brahe, De nova stella 58
Unproofread scanNot analysed yet
Absoluimus autem hanc diuisionem, per duos circulos in sphaera maximos, mutuis Horizontis &Meridiani sectionibus, inuicem ad angulos rectos, coincidentes, &spacia coeli, eidem Horizonti Meridianoque intercepta, bifariam, in interualla aequalia diuidentes. Similem quoque in duodenaria coeli distributione obseruamus rationem, nisi quod hic, dicta spacia Horizonti Meridianoque interiecta, non bifariam, sed trifariam, aequaliter, per similes circulos intersectioni mutuae Horizontis Meridianique coincidentes, diuisionem instituere oporteat. De toto autem hoc negotio firmas &sufficientes Demonstrationes attulimus, in tractatu, quem DE