Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM DOMORVM DIVISIONE, OPINIONIBVS, EARVMQVE INSVFFICIENTIA inscripsimus: vbi firmissimis rationibus demonstrauimus, coeli diuisionem, tam per zodiacum modo aequali, quàm per Aequatorem, siue Albategnij siue Regiomontani via, quam vocauit Rationalem, Mathematicae harmoniae consonam, minime esse: aliamque, sufficientibus &rationibus multa experientia stabilitam, in harum locum restituimus, supputatis etiam Tabulis, quarum beneficio, executioni numeratoriae, hoc negotium mandari possit. Infra has octogonicarum zysigiarum coeli figuras, breuem &succinctam singularum figurarum, Astrologicam considerationem, subiunximus. Et primon, dominantes stellas, quae videlicet, plurimas praerogatiuas in loco Luminarium, &angulo sequente, tum etiam Horoscopo, obtinent, annotauimus: has, vno nomine, more Arabum, Almuten appellamus. Adiunximus etiam Dominum horae inaequalis: eo quod veteres Astrologi, plurimum tribuebant dominis horarum, adeo, vt dierum denominationem ab illis mutuari non dubitarint.