Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 61
Unproofread scanNot analysed yet
Vtinam enim eo vsque cursus solaris certitudo nobis cognita esset, vt vel in horis, certi esse possemus: de minutijs certè non multum altercaremur. Quamuis vero, admodum sit difficilem, imo pene impossibile, Solaris cursus normam adeo exquisitem &scrupulose cognitam habere, vt inde minutum temporis, quo aliquod Zodiaci punctum ingreditur, sciri possit (Sol enim, etiam velocissimus, spacio vnius horae, vix tria minuta absoluit, nullo instrumento, vel maximo, animaduertenda) tamen confido, tempora Solstitiorum &Aequinoctiorum à nobis annotata, propius motui Solis correspondere, quàm ea, quae cummuniter ex Tabulis vel Ephemeridibus petuntur. Nec iudicium figurarum illarum, tam ex cardinum coeli &primi mobilis constitutione, quàm ex proprijs Planetarum locis &configurationibus, instituimus: admoniti ex dubio illo Aequinoctiorum Solstitiorumque tempore. Interim tamen, non desunt aliqui, summo risu excipiendi, qui audent vsque ad scrupula prima, secunda, &tertia, &plus si velles, haec momenta iactare: cùm saepem ad dimidium diem (si coelum introspicere scirent) se aberrare cernerent. Imo verò, nonnulli, congressus superiorum Planetarum, Saturni quidem &louis, in horae scrupulo praefinire, &ex constitutione coeli, quae tunc est, demultis annis futuris, iudicium ferre non erubescunt: cum calculus Alphonsinus in postrema, Saturni &louis, magna coniunctione, per integrum mensem aberrauerit: Prutenicus, qui in horum motu est exactior, coeloque propior, vix diem, nedum horam vel scrupulum attigit, vt diligenti obseruatione anno 1563. didicimus. O audaces Astronomos.