Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 60
Unproofread scanNot analysed yet
Falluntur enim moderni Astrologi, qui vtuntur iisdem limitibus Mansionum, quibus Veteres, quorum tempore, prima stella Arietis, fuit in 20 feren gradu Arietis: at nunc, ob Aequinoctij praecessionem, nostra aetate, octo feren gradibus ab initio Arietis nonae sphaerae remotior. Postremo, ex his, breuem coniecturam, de aëris statu, illi Zysigiae competentem, subiunxi. Atque hactenus octogonicarum figurarum rationem, eorumque quae his infra scripta sunt, satis explicatam esse arbitror. Praemisimus autem his, coeli, ad tempora octogonicarum configurationum Solis &Lunae octogonarijs &aequalibus constitutionibus, figuras octo: in quibus, positus coeli &syderum, ad tempora Solstitiorum &Aequinoctiorum, item Nouiluniorum vel Pleniluniorum, haec immediatem antecedentium, designauimus: vt generalis Quartarum anni, ex his, status cognosci possit: diuisionemque hac in parte retinuimus duodenariam: sed ea ratione institutam, qua fieri oportere prius dixi. Momenta vero temporum, cum Sol cardinalia puncta ingreditur, per nostras, in motu Solis obseruationes, etiam correximus. Adeo quod non dubitauerim, Solstitium Hybernum, Alphonsina supputatione decem fermen horis serius, Prutenica verò, ad quintam vsque horam citius constituere. Aequinoctium autem Vernum, nobis, Alphonsinam rationem ad dimidium ferme diem, excedit: cum Prutenicam, septem horis anteuertat: Solstitium Aestiuum, plus quatuor horis vltra priorem Alphonsi calculum produximus: at Prutenicis Tabulis, duas ferme horas, detraximus. Aequinoctium demum Autumnale, Alphonsinis Tabulis sesquialtera hora vlterius: Prutenicis vero, dimidia circiter hora prius, constituendum iudicauimus. Horarum minutias in his differentijs consulto praetermitto.