Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 66
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm insuper, inferiora &terrestria astra, quae non minus quàm superiora, aëris alterationem inducunt (sunt enim tanquam matres à superioribus impregnatae) magnam, in alijs atque alijs terreni orbis partibus, diuersitatem, obtineant: coelum vero vnicum &sibi simile: necessarium erit, vnum &eundem siderum positum, in diuersis terrae partibus, non vnum &idem operari. Cumque tota terra, respectu ipsius coeli, non habeat sensibilem magnitudinem, difficile est inferiorum Astrorum cum superis oribus consensum vbique terrarum cognitum habere. Atque hinc non minima difficultas (a paucis tamen animaduersa) in praedictione Metheorologica oritur. Quapropter, non tam hunc laborem suscepimus, vt singulis diebus, aurae mutationes, nos, certo praedicere posse speraremus, quam, vt annotatis, coeli &siderum ad singulas dies, constitutionibus, obseruaremus, quomodo superiora astra hoc in loco cum inferioribus consentirent: qualesque effectus, hic vel ille siderum positus, in hac terrae parte produceret, disceremus: atque per hanc experientiam, in posterum, aliquid certius praedicere de aurae statu possemus. Hortor autem omnes Metheorologiae deditos, vt simili studio &labore, singulis annis, siderum positus, suis diebus correspondentes, quemadmodum nos fecimus, denotent. Hac enim ratione, obseruatione per aliquot annos facta, discent, quid hi vel illi positus siderum, in sua regione, efficient: &tali modo, praestantissimam hanc Astrologiae partem, quae aurae mutationes considerat, rectem excolere, &à vulgi calumnijs asserere poterint. Vobis autem, inclyti Heroes, Astrorum, quibus in patriam, sedesque beatas os posuit sublime Deus, quocunque sub axe degitis, &coelo labentia cernitis astra: vobis inque, hunc nostrum qualemcunque laborem dedicauimus. Vobis enim solis, non imperito vulgo, alijsque huius Sientiae ignaris, haec conscripsimus: nec lucri aut nominis gratia, vt plerique solent, sed vt vos ad diligentiorem huius Metheorologicae artis cultum excitaremus, hunc laborem suscepimus. Vobis, inquam, viri ingentes, &supra mortalium conditionem nati, hanc nostram sacrauimus operam, de quibus non minus eleganter, quam verè haec cecinit Poëta. Foelices animae, quibus haec cognoscere primùm, Inque domos superas scandere cura fuit. Credibile est illos pariter vitijsque locisque, Altius humanis exeruiße caput. Non Venus aut vinum sublimia pectora fregit, Officiumue fori, militiaeuè labor. Nec leuis ambitio perfusaque gloria fuco, Magnarumue fames, sollicitauit opum. Admouere oculis distantia sidera nostris, Aetheraque ingenio supposuere suo. Confido autem, hunc nostrum laborem, vobis