Latin
VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM
Tycho Brahe, De nova stella 67
Unproofread scanNot analysed yet
non futurum ingratum, &plurimum adiumenti in restituenda Metheorologia allaturum. Dabo autem operam, vt plura nostri laboris monumenta, aliquando habeatis, &praecipuem elaborabo, in restituendis motibus coelestibus, &fabricandis Tabulis, quarum beneficio, motus siderum, apparentijs exquisitem respondentes, indagari possint: quod nullae hactenus editae (ne illae quidem quas viri illustres Copernicus &Reinholdus posteritati in aeternam sui memoriam sacrarunt) ad amussin praestant. In altera etiam parte Astronomiae, quae effectus siderum considerat, elaborabo: vt quantum in me est, à mendis &superstitionibus vindicata, suo vigori atque experientię restituatur. Spero autem, me, Nutu Dei, hos &alios labores Mathematicos aliquando absoluturum, &gratae Posteritati consecraturum: Si mihi tranquillae concedant tempora vitae, Sidera, cultori non inimica suo. Si non de sera benè posteritate mereri Obstiterit caeptis (vt solet) Aula meis. Si non barbaries arctoi frigida coeli Reddiderit clausas sidera ad alta vias. Valete. Ex Musaeo nostro Herrizuadensi Anno Mense Decembri. Exemplar Diarij, quod hoc loco subijciendum erat, propter multiplex &operosum schematum exprimendorum artificium, desideratur. ANNI 1573. MENSE Decembri.