Latin
DOCTORI MEDICO
Tycho Brahe, De nova stella 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ista potius, beneuolo tuo &sincero animo, quo omnia candidè interpretaris, &propenso, erga nos, nostraque studia, fauori, tribus; quàm, quod reuera agnoscam, tale aliquid, à nobis, ea in re praestitum eße. At demus, non sine fructu aliquo, ab Astronomia studiosis legi, id qualecumque est, poße: &nonnulla in co contineri, quae ad Artis penitiorem inquisitionem vtiliter admonentur; proptereaque edi non recusarem: qui tamen, quaeso, multiplices illae Figurarum octogonicarum delincationes, in priori, vel Directionum intricatae denotationes, in altera facie, aßignatae, arte impreßoria exprimi facilè poterint? vt nihil dicam de coeteris diuersimodis figuris &carachteribus, quibus tertia facies, luminarium exortus &occasus, coorientesque &cooccidentes fixas exprimit: aut quarta, reliquorum Planetarum cum Fixis per Horizontem transitum, eorundemque, tum inter se, tum quò ad fixa sydera, ipsamque Lunam, varias configurationes, ob oculos ponit. Quî, inquam, omSunt enim omnes nia illa, in Typographicum laborem facilè cadunt? figurae de nouo sculpendae, &carachteres ac numeri, pro varia, quam habent forma &quantitate, variè ordinandi: vt non exiguum temporis interuallum difflueret, antequam is labor absolui poßet. Adde, quòd hic labens annus, cui Diarium illud adaptauimus, dimidia ferè sui parte iam absolutus est; vt si, nunc, tandem ederetur, omnem gratiam amisiße non immeritò videatur. Has tu, vt opinor, animaduertens difficultates, si non totum Diarium conceßero, saltem Epistolam dedicatoriam, quae illud opusculum vtriusque Astrologiae cultoribus inscripsi, imprimi postulas. In illa enim aßeris totam Diarij rationem explicatam eße, &plurima aliter proponi, quàm hactenus receptae tulerunt sententiae. Fateor id quidem: &quae in ipso Diario aliter à nobis elaborata sunt quàm communiter fieri solet, illa praesertim, in hac Epistola latius declaraui: vsitata verò &vulgaria, aut obiter attigi, aut prorsus silentio praeterij. Sed ipsa Diarij descriptio, ita cum hac Epistola couinncta est: vt, si alterum demas, neutrum perfectè intelligi poßit. Multa siquidem in Epistola, vel praetermißa, vel breuiter tacta, quae in ipso Diario sponte sese offerunt: at, econuerso, multa, in hoc aßignata, quae sine Epistolae declaratione à quouis facile non percipiuntur. Vides nunc, mi Praetensis, quanta me remorentur obstacula, quo minus votis tuis, in publicando Diario, facile aßentiri poßim. De Stella verò, quae superiori anno prope Caßiopeiam fulgere coepit, quod expetis: vt si totum Diarium publicari non admiserim, saltem ea, quae, de hac, à me conscripta sunt, ipsique Diario praefixa, in lucem prodire concedam: id enim votis omnium maximopere à me desiderari affirmas. Huic quidem petitioni facilius annuere poßem, ni eadem prorsus ratio me retraheret, quae Diarij editionem iam antea excusabam.