Latin
DOCTORI MEDICO
Tycho Brahe, De nova stella 7
Unproofread scanNot analysed yet
DOCTORI MEDICO, Amico optimo, TICHO BRAHE Otthonides, S. D. ECEPI LITERAS TVAS, CLARISSIme Doctor Iohannes, amicorum optime: in quibus, id, quod tu, vnà cum alijs viris doctis, amicis nostris, toties, Hafniae coram postulasti, nunc denuò, scriptis, absens non ceßas efflagitare: vt nimirum, Diarium illud Astrologicum &Metheorologicum, à me circa elapsae hyemis initia elaboratum, nunc demum typis mandari &publicè edi, amplius non recusem. Multas, vt in tuam descendam sententiam, &eas quidem iustas, nec facile aspernendas, adducis rationes; verùm, cùm meo me pede metior, id quod saepius tibi &alijs haec eadem à me postulantibus respondi, non possum non adhuc respondere: me, non statuere, id scriptum, ea diligentia absolutum, &ad eam maturitatem deductum: vt dignum sit in lucem prodire, ac manibus teri doctorum. Nec enim, eum in finem iste labor à me susceptus est, vt, publicè edi velim; sed saltem, meipsum &domesticos amicos, hac qualicumque dierum Astrologica &Metheorologica descriptione, oblectandi gratia. Nam, &Adrianum Imperatorem, sibi quotannis prognostica ex astris conscribere, non erubuiße legimus. At, si in publicum emittere decreuißem, maiorem sanè in eo conficiendo adhibuißem diligen tiam: &multa, quae paßim desiderantur, ac silentio, ob festinationem praeterita sunt, suis numeris absoluißem: multa, oscitanter ¤ti calamo inserta, deliberatius expendissem. Non enim, vt verum fatear, mihi ipsi in omnibus satisfacio: nec facilè erat, tot alijs negotijs, tum praesertim Spagiricis meis exercitijs occupato, quiddam perfectius, magisque enucleatum, pro ea temporis exigua occasione, in tam difficili, &à paucis hactenus rectè tractata materia, praestare. Sed his, tu, pro tuo illo, erga nos, singulari &beneuolo affectu, candidè obuias: aßerens, scriptum illud, etsi extemporaneum sit, &propter alias occupationes ad perfectam maturitatem non elaboratum: tamen eiusmodi eße, vt non sine fructu ab harum Artium studiosis legi poßit: multaque in eo contineri, quae Astronomiae Candidatis (si ederentur) ingrata non eßent futura.