Latin
10.1 to 10.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 10.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De Instrumentorum verò singulorum Fabrica &Vsu, quia peculiarem Librum conscribere decreui, qui Mechanicam Astronomiae partem complectetur (quo etiam nomine nunc illa omnia delineari, &figuras eorum Aeneis aut Buxeis laminis insculpi curo) Idcirco longiore de his commemoratione supersedeo. Vbi autem laborem hunc (DEO successum largiente) absoluero, vel saltem Figurae omnes excisae fuerint, Tuae Cels. id quicquid erit perspiciendum expendendumque transmittam. Tum enim Celsit. T. solo intuitu omnia faciliùs cognoscet, quàm ex longa &taediosa de his relatione. Quod verò haec ipsa Instrumenta, quibus in Sideribus obseruandis assiduè vtor, admodum exacta sint, &ne quidem tenuiter sensibilem errorem admittant, vel ex hoc solo comprobatur, quod eiusdem Sideris locus per plura &diuersimodè fabricata Organa varia ratione depraehensus, in idem prorsus scrupulum sedulò attendentibus recidat. Vt autem Celsitudo Tua specimen aliquod eorum, quae ex meis Obseruationibus hactenùs parta sunt, habeat, adiunxi vnà Solaris cursus huius Anni ex propria restitutione deriuatam Ephemeridem, eámque ad Longitudinem 3o part: cui Celsitudinis Tuae ditio HASSIA congruit, directam. Scrupula Secunda, prout Tabulae nostrae in motu Solis, Obseruationibus certis Geometricè fundatae exhibent, annetaui, non quod ista subtilitas sit vllo Instrumento in ipso Coelo comprehensibilis, vt Tua Celsit. optimè nouit, sed ne neglectis secundis de scrupulis primis aliqua ambiguitas oriretur. Peto itaque à Tua Celsitudine obnixè, vt hanc nostram in cursus Solaris numeratione instaurationem per sua Instrumenta experiri, mihique de hac suam Sententiam clementer significari curare velit. Oportet autem in his ritè pensitandis Declinationem Eclipticae maximam praesupponere P. 23. Min. 31 1/2. qualem nos peculiari quadam ratione; non ex altitudine Solis maxima in vtróque Solstitio (haec enim praxis Ob Refractionem radiorum, quae fit Sole circa Brumam decliui, in nostro Horizonte deficit à vero plus quaternis scrupulis) aliquoties pluribus Organis depraehendimus. Parallaxin quoque Solarem vbique Altitudinibus obseruatis addendam esse, non dubium est, quin Celsitud. T. satis compertum habeat.