Latin
CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Huic plurimùm tribuo, quo ad Siderum Ascensiones Rectas &Declinationes, in quouis eorum apparente situ adamussim indagandas, cuius etiam adminiculo vtplurimùm Cometae apparentias, quas T. Celsitud. mitto peruestigaui. Non autem difficile esse ex datis Ascensionibus Rectis &Declinationibus respectu Aequatoris, eas in Longitudines &Latitudines, quantum ad Eclipticam, redigere T. Celsit. satis perspectum habet, siue id fiat per Triangulorum Sphaericorum rationes, aut peculiarem aliquam Tabulam ex his deriuatam (qualem nos ad singulos Ascensionis Rectae gradus, &Declinationis vtrinque ab Aequatore 32 grad. sctupulosè supputatam huic negotio destinauimus) siue etiam Mechanicè per Globum magnum, qualem etiam 6 pedum in Diametro vndique Orichalco aptissimè obductum &omni sui parte rotundissimum, paratum habeo. Sed nimis longum foret hoc loco omnia mea Instrumenta Astronomica eorundemque vsum commemorare: quae numero sedecim, structurae Magnitudine, Formae varietate, &vsus multiplicis aptitudine, exactè elaborata, praeclari Thesauri loco (nec enim mediocri diligentia, labore &sumtu parata sunt) possideo; quorum pleráque è solido Metallo existunt, quaedam verò, licet è certa &durabili lignea materia, vt pote leuiori, nec nimio pondere ob quantitatis molem se ipsa ineptè aggrauante, peculiari quadam ratione multipliciter componuntur, ita vt ne per se quidem mutationi facilè subijciantur: nihilominùs tamen exteriùs Orichalcicis laminis, partim vt diuisionis subtilitati accommoda euadant, partim vt eò firmiùs persistant, affabrè muniuntur. Magnitudinem verò distinctioni scrupulosae sufficientem haebent, adeò vt nonnulla senos &quinos, quaedam quaternos &ternos cubi tos adaequent. Quibus vsurpandis, tum etiam ijs, quae ex Obseruationibus demonstrari possunt, è Triangulis in numeros reducendis, vtplurimùm octonos, interdum etiam plures Arti Astronomicae operam nauantes Studiosos, hîc mecum alo &instruo, nec vllius Serenitatis commoditatem siue Diurnam, siue Nocturnam, in Solis, Lunae, reliquorumque qui conspici queunt Planetarum &Affixarum etiam Stellarum Phaenomenis caelitùs inquirendis, incassum abire permittimus.