Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 102
Unproofread scanNot analysed yet
Optarem verò plurimùm, vt Celsit. Tua pari sedulitate Planetarum etiam apparentes motus, caelitus indagari curaret, id quòd per restituta Affixarum loca, non difficulter praestatur. Et si non alibi, saltem iuxta Acronychias trium superiorum Planetarum fulsiones, &in Venere atque Mercurio prope extremas eorum à Sole digressiones; nonnunquam verò in his omnibus, circa loca intermedia, apparentias eorum exquisitè inuestigari, plurimùm conduceret, vt de Apogaeorum &Eccentricitatum, proportionisque circularium motuum ad inuicem, ratione, praecisior quàm hactenus cognitio inquiri posset. In quibus omnibus ego quoque multis ab hinc annis non inutilem, vti spero, nauaui operam, veluti suo tempore fauente Numine patebit; quando ea quae in his magna, &diuturna sedulitate adinueni, Astronomiae cultoribus communicandi dabitur occasio, vbi plures in Saturno praesertim extremae noctis fulsiones, in remotioribus Eccentrici locis, quòd tardiùs in eo perficitur, per accuratas Obseruationes examinauero. Quòd Tua Celsit. tam clementer &benignè pollicetur se non passuram, vt meae Obseruationes, &verificationes in Affixarum locis, hinc indè spargantur, mihi ex voto maximè cedit. Ipsemet enim per opportunam commoditatem, mea in restitutione Affixarum Stellarum inuenta publicare, &ad posteros transmittere decreui. Discrimen autem quod inter nos hac in parte incidit, etiamsi intereà fortè non concilietur, nihil ferè quod reputandum veniat, importat; &rectè Tua Celsitudo asseuerat, totam rem meliùs apud alios fidem promerituram, vbi nihil in gratiam per mutuum consensum citra Obseruationis certae experientiam, admissum fuerit. Vbi verò Celsitudo Tua sua Instrumenta, alia ratione (prout se in animo habere scribit) instaurârit, non dubito, quin certo certiùs experietur, quinque illa Scrupula, de quibus inter nos agitur, in praecedenti Tuae Celsit. Fixarum restitutione abundare; praesertim si per Veneris potissimùm Stellam, tam matutinam quàm vespertinam dupliciratione Obseruationem accuratam institui, debitoque modo examinari curârit; &tum demum propria experientia persuadente hunc excessum lubentiùs corriget, &inuentioni accuratiori volens manus porriget. Rectissimè interim Tua Celsitudo concludit tantillam inter nos discrepantiam non eius esse momenti, vt magnoperè in mentionem veniat. Quàm enim in tam perplexo negotio circa Longitudines Stellarum ritè profiniendas, quina senaue Scrupula facilimè excidant, non ignorant illi, qui Astronomicarum Obseruationum fundamentalem aliquam cognitionem diutina tractatione assequuti sunt. Vtinam verò in duodecima illa gradûs portiuncula caelestes apparentiae, praesertim quò ad Planetarum cursus, certò nobis constarent, quam benè &feliciter toti Astronomiae consultum foret, quantoque labore, in ea denuo instauranda, supersedere nobis liceret.