Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nolo Tuam Celsitudinem pluribus nunc detinere, &si quae hîc ad totam rem pleniùs facientia praetermissa sunt, de ijs in alijs literis cum Tuae Celsit. Mathematico copiosiùs agam. Tuam verò Cels. demissè rogatam cupio, vt dehac sublimi materia Astronomica mecum per literas vlteriùs agere, conferreque non intermittat, mihique suas circa Fixarum Stellarum loca, quàm primum absolutae fuerint, redintegratas calculationes, &si quid praetereâ, ad rem Astronomicam quod impensè faciat, elaboratum habeat, clementer communicare dignetur. Ego vicissim me meaque studia T. Cels. voluntati &desiderijs deuoueo. Valeat T. Cels. quàm diutissimè &felicissimè. Datae Vraniburgi, Die 16. Augusti, Anno 1588. addict. T. C.