Latin
CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Consultissimum itaque fuerit Poli sublimitatem ex ipsa Polari Stella, cum est in Altitudine maxima &minima studiose perquirere. Ea enim cum mediocris in magniudine satisque perspicua sit, &paruum circa Polum describat Circulum, nec ob id Horizonti tantum appropinquet, vt Refractio aliqua veram Altitudinem immutet, in hac Pragmatia citra omnem errorem absoluenda, quam commodissima est. Si itaque Tua Celsitudo, &huius Polaris (inquam) Stellae Altitudinem maximam vel minimam, reliquis Obseruationibus adiungi, meque de ea certiorem reddi curauerit, fecerit rem mihi admodùm exoptatam. Sic enim adhibita ipsius à Polo distantia (quae hoc Anno ex nostris Obseruationibus est part. 2. minut. 55. secund. 50) ad exactissimam Poli &Aequatoris, eius loci in quo Tua Celsitudo Obseruationes suas fieri procurat Eleuationem, indubitanter perueniemus, &de Declinationibus Solis, Stellarumque certitudinem ratam, modò Instrumenta rectè se habeant, constituemus. Quapropter si Celsitud. Tua ea (de quibus iam dixi) omnia, videlicet Parallaxin Solis, assignatam Declinationem maximam, &praedicta ratione inuentam Aequatoris Eleuationem in consilium adhibuerit, Refractionisque quae fit infra tricesimum gradum Altitudinis implicationem praecauerit, experietur vtique Solaris cursus numerationem à nobis adinuentam Apparentijs Coelestibus exactè consentire. Quàm verò ante omnia necessarium fuerit Solis motum scrupulosè exploratum habere, si ea quae in Astrorum cognitione desiderantur certiùs instauranda sint, Tua Celsitudo nequaquàm ignorat: cùm sine hoc, nec Anni exacta quantitas, quae motuum mensura est, nec inerrantium quidem Stellarum, multò minùs erraticarum qui ex his patet, situs indagari queat. Siquidem Solis reuolutio omnium caeterarum reuolutionum Coelestium norma regularis existit. Quid verò in Lunari etiam cursu non minori diligentia à nobis caelitùs peruestigato, inque caeterorum Planetarum motu examinando, &rectificandis Affixarum Stellarum locis, hactenùs non mediocri Labore &Diligentia praestiterimus, Celsitud T. suo tempore, vbi omnia in ordinem redacta, &pluribus Obsreuationibus adaucta fuerint, cognosce: ac d judicabit. In primis enim T. Cels. iudicio hosce neos labores subiectos velim, eò quod sciam Celsitud. Tuam in hac Scientia eximium Artificem, solidè de his rebus inΟ0g bus iudicare posse. Sed video me dum auidiùs cum Tua Cels.