Latin
CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
de Astronomicis negotijs colloquor, Epistolae leges nimia prolixitate transcendere, &diutiùs, quam parest, Celsitudinem Tuam hisce legendis occupatam detinere. Itaque calamum inhibebo, Tuàmque Celsitudinem DEO tam Coelestium, quam Terrestrium Creaturarum Authori commendabo. Is Tuam Cels. &in suae Ecclesiae, cuius curam, quod nunc rarissimum est, agis, &Reipub. Tutelam, ac bonarum Artium, inprimisque Diuinae illius Astronomiae propagationem, quàm diutissimè incolumem &florentem conseruet. Valeat T. Cels. &si quae mihi ad haec respondere dignetur, exhibitori harum committat, cui nomen est PETRVS IACOBI, qui mihi per aliquot Annos domesticus fuit, &tum in Astronomicis, tum Pyronomicis exercitijs fidelem nauauit operam. Ideoque non per alios mearum rerum ignaros, sed potiùs hunc mihi charum &fidelem, qui plura etiam, quam calamo libet compraehendere, vbi opus fuerit, referre posset, negotium perferendi ad T. Cels. has Literas expedire, certius &conuenientius esse duxi. Huic itaque T. Celsitud. fidem in omnibus adhibeat, &quae ad me referenda fuerint tutò concredat. Iterum Tua Celsitudo quàm felicissimè &diutissimè valeat. Datae Vraniburgi in Insula Porthmi Danici Huenna, Calendis Martij, T. C. addictiss.