Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum enim Theologis &Physicis discutiendum relinquit, apud quos etiam hactenus idipsum non satis explanatum permansit. Tanta enim est humani ingenij imbecillitas, vt opera vniuersa Creatoris, ne quidem terrestria &sensibus externis obuia, nobisque adeò vt palpentur propinqua, penitus haurire queat: nedum vt sublimem illam &remotissimam Aetheris naturam &substantiam satis peruestigare explicareque sustineat. De Caeli itaque materia, quae est imperscrutabilis, non est vt anxied sceptemus, nisi quòd id necessariò statuendum censeam, eam qualiscunque sit, nihil cum elementari natura commune habere, ideoque nequaquam esse aëream, sed diuimorem &longè perfectiorem in se continere naturam, quàm quae vllis elementaribus rebus assimilanda meritò veniat. Sufficit autem in principaliori scopo inter nos conuenire, Caelum videlicet nullis realibus &duris atque imperuijs orbibus, quibus Sidera affixa circumgyrantur, esse contextum, sed e liquidissima, rarissima, &subrilissima substantia constare, quae septem Planetarum cursus liberos, quocunque fert naturalis impetus &congenita scientia, absque vlla retardatione, admittat. Id inquam à Veteribus &maxima etiam parte Recentiorum hactenus non perspectum, neque pro indubitato concessum, satis est ad Astronomiae redintegrationem pro rato compertoque admittere: Sic enim Hypothesibus conuenientiùs ordinandis, quemadmodum etiam à nobis iampridem factitatum est, compendiosior &planior sternetur via. Quare, vt dixi, circa Caeli materiam, &Refractionum occasionem, pluribus vt occupemur, non est operaepretium; saltem si quid in Resractionibus per certam experientiam vlteriùs innotuerit, vt inuicem communicemus, ad praecisionem Astronomicam constituendam conducere videtur. Vnicum itaque solummodo de his addam, posteà ad alia transiturus. Refractiones in Sole non inueniuntur hîc circa Horizontem multoperè maiores quàm apud vos; siquidem &ego iuxta Altitudinem trium Graduum deprehendi in Solstitio aestiuo, non contingere Refractionem maiorem 12. Scrupulis, nam quòd me eam tunc 28. esse Scrupulorum, asserere existimas, videris non satis attendisse, quod de Sole in ipso occasu, sese abscondente locutus sim, quando videlicet eius dimidia pars solummodo supra Horizontem cernitur, quòd in hac Insula satis animaduertitur, praesertim in loco meae habitationis, qui adeò altus est, vt vndique liberum praebeat Finitorem visibilem.