Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 112
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimum etenim variantur circa ipsum Occasum Refractiones, adeò, vt trium Graduum differentia per quartam circiter vnius partem, illas alteret. Sic etiam in Altitudine vestra Brumali 15. partium, quando apud vos in Meridiano efficitur Refractio 75. Minut. nobis in consimili Altitudine, Sole iuxta 5. Gradum α vel 25m, versante, Refractionem non maiorem vnquam inuenire potui Scrupulis 71/2. quod cum vestra satis concordat, cùm tu tamen existimes Refractiones hîc sensibiliter maiores, quàm illic insinuari. Et in Solstitio hyberno, quando Sol in Meridie nobis tantummodo Grad. 10 /2. attollitur, Refractio euadit 9/2. saltem Scrupulorum, adhibita in omnibus Parallaxeos ratione. Vides itaque Refractiones Solares insensibiliter maiores hîc, quàm apud vos, modò satis diligenter in consimili Altitudine expendantur, caelitùs apparere. Suspicor itaque, in Stellis Fixis circa Refractionis inquisitionem, tuis inuentis aliquid subesse vitij, in eo, quòd aliquantulum nostris minus habeant, vel fortè, quia mare vastum è loco meae Obseruationis versus Boream patens, Refractiones in Septentrionali Horizontis parte ob vapores inde continuè magis exhalantes, paululùm auctiores quàm alibi efficiat, in caeteris Horizontis locis non video sensibilem à tua annotatione differentiam, ideoque nihil ferè importat, quod iuxta Veterum sententiam Aer in his borealibus locis densior crassiorque statuitur, nam 41/2. Gradus, quibus in Latitudine differimus, parùm Aëris naturam immutant; quin &Augustae Vindelicorum sub Eleuatione 481/. aliquot Hyemes expertus sum multò frigidiores ijs, quae apud nos communiter fiunt, &Aestates minùs etiam calidas. Quia verò per Crepusculorum obseruationem discerni posse existimas, vtrùm Aëris crassi superficies altiùs hîc attollatur, quàm in vestro Horizonte: Scias me diligenter animaduertisse, iuxta tempora Aequinoctialia, Crepusculum matutinum hic incipere Sole saltem Grad. 161. infra Horizontem depresso, adeò, vt arcus Crepusculi tunc sit tantummodo 25. praecisè Graduum, quem tamen Nonniana &communiter recepta ratio Partium proximè 28. efficeret: Si quando idem illic diligenter exploraueris, non dubito quin inuenies arcum Crepusculi, nihilò apud nos maiorem esse, quam Cassellis, &ob id nostri Horizontis vapores non altiùs ascendere, quàm vobis, vnde etiam consequitur Aërem inferiorem non esse sensibiliter crassiorem in hac boreali plaga, quàm in locis paulò meridionalioribus. Ex his etiam omnibus satis colligitur, ea, quae circa vaporum naturam, &hinc solummodo deductam Refractionum rationem, adeoque de totius Caeli postmodum ex his Aërea &Elementari pronuntiata materia à te in medium proferuntur, non ita certis niti fundamentis, atque ingeniosè &luculenter persuadere conaris. His itaque relictis ad caetera pergamus.